- MAREOTIS
- MAREOTISlacus in Aegypto, Maria Strabeni, Lago de Buchiara, Moletio, Castaldo, etc. circuitu olim 600. mill. pass. traiectu 30. Alexandriam a Meridie alluens, et multis Nili rossis, tum a superioribus partibus, tum a latere adauctus portum habens nobilem, eôque qui ad mare est, multo utiliorem. Strab. l. 17. Hinc territorium circa Alexandriam eiusdem nominis, variis pagis constans: in quorum uno, cui nomen, εἰρήνη σεκονταρούρου, degit Ischiras, S. athanasii calumniator, ut ipsemet Apol. 2. ut et Theodoret. et Socr. referunt. Mareotis praeterea appellatur pars illa Libyae, quae Ptolemaeo Marmarica dicitur. Eius descriptionem vide apud Plin. l. 5. c. 6. Hebeni Mareoticae Lucan. l. 10. v. 117. meminit:Calcabatur onyx: hebenus Mareotica vastosNon operit postes.Est praeterea Mareotis, pars Epiri, in qua vinum optimum nascitur, unde Mareotides uvae dictae sunt, et Mareoticum vinum. Virg. Georg. l. 2. v. 91.Sunt Thasiae vites, sunt et Mareotides albae.Ita vulgo creditum, atqui vites istae celebres sunt, non in Mareotide Epiri, ut quidam falso, sed in Libyâ Mareotide Aegypto eonterminâ. Strabo l. ult. Est in his locis vini maxima copia, ut etiam Mareoticum vinum ad vetustatem perduret. Plautus in Casinâ, Actu. 3. se. 5.Nisi haec meraco se uspiam percussit flore Libyco.Id est, vinô Mareoticô, explicante Turnebô l. 8. c. 11. et Lambinô in eum locum. Athenaeus quoque l. 1. ita perspicue, Mareoticum vinum, quod etiam Alexandrinum vocavêre a Mareiâ lacu vicino Alexandriae, et urbe lacui propinquâ, atque eiusdem nominis. Frequens in eo tractu vinea est. Demum Servius Mareotidas explicat Aegyptias. Itaque male aliqui has vites ad Epirum reiciunt; Male etiam videtur scripfisse Columella l. 3. c. 2. Nam quae Graeculae vites sunt, ut Mareoticae, Thasiae etc. Plin. enim, qui pro Epiro adducitur, l. 14. c. 3. nihil tale, Horat. de Cleopatra l. 1. Od. 37.Mentemque lymphatam MareoticoRedegit in veros timoresCaesar —— ——Stat. l. 3. Sylv. 2.—— Modo nam trans aequora terrisPrima Dicarcheis Pharium gravis intulit annum.Prima salutavit Capreds, et margine dextrôSparsit Tyrrhenae Mareotica vina Minervae.Nic. Loyd.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.